라틴어 문장 검색

ostentatorium est quo terror incutitur, ut 'fulgores nunc terrificos sonitumque metumque'. at cum dicit 'flammisque sequacibus iras' peremptorium docet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42915)
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
Ridiculum est illud Neronianum vetus in furaci servo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:6)
ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam venire";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:2)
per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata, cuius peremptoriis abolita rubricis lis omnis in sextum tracta quinquennium terminabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 7:1)
illud sane non solum culpabile in viro fuit, sed peremptorium, quod mathematicos quondam de vitae fine consuluit, urbium cives Africanarum, quorum, ut est regio, sic animus ardentior;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:1)
vir summe populi, stabulum servitutium, scortorum liberator, suduculum flagri, compedium tritor, pistrinorum civitas, perenniserve, lurco, edax, furax, fugax, cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens, possum a te exigere argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 311)
Leno, rapacem te esse semper credidi, verum etiam furacem qui norunt magis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 726)

SEARCH

MENU NAVIGATION