라틴어 문장 검색

Non solum Horus noster, gravis vir et ornatus, sed nec quisquam alius, ut aestimo, tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret, cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:2)
lectas de more bidentes 'de more' antiquo scilicet, quem praetermisit quasi tunc omnibus notum, id est ne habeant caudam aculeatam, ne linguam nigram, ne aurem fissam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 391)
irrideamus haruspices, vanos, futiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res comprobavit, contemnamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 55:1)
sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:10)
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:2)
Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si non datur factis - nam horum materia in aliena manu -, certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 14:1)
Servon fortunas meas me commisisse futili?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 510)
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:1)
postquam arma dei ad Volcania ventumst, mortalis mucro glacies ceu futilis ictu dissiluit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:22)
nec futile maestis id visum Danais, geminas ergo dicet aras arboribus vivis et adulto caespite texi imperat, innumerosque deae, sua munera, flores et cumulos frugum et quicquid novat impiger annus addit et intacto spargens altaria lacte incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권129)
eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 159)

SEARCH

MENU NAVIGATION