라틴어 문장 검색

irrideamus haruspices, vanos, futiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res comprobavit, contemnamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 55:1)
Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si non datur factis - nam horum materia in aliena manu -, certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 14:1)
Servon fortunas meas me commisisse futili?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 510)
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:1)
postquam arma dei ad Volcania ventumst, mortalis mucro glacies ceu futilis ictu dissiluit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:22)
sive ad invidiosam implorationem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 85:5)
nec futile maestis id visum Danais, geminas ergo dicet aras arboribus vivis et adulto caespite texi imperat, innumerosque deae, sua munera, flores et cumulos frugum et quicquid novat impiger annus addit et intacto spargens altaria lacte incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권129)
cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur adversus crebram implorationem deum, quos testes foederum saepius invocabant consules, vocem Anni spernentis numina Romani auditam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 62:1)
nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute evadendum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION