라틴어 문장 검색

Nam negotii et visendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge, liberis, et - quod est in liberis amabilius - adhuc annis innocentibus et adhuc dimidiata verba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 1:1)
In via plane non nulla leviora statimque delenda ea garrulitate qua sermones in vehiculo seruntur extendi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 10 2:2)
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 64:1)
ita cum iam formam rectae atque emendatae orationis accipient, extemporalis garrulitas nec exspectata cogitatio et vix surgendi mora circulatoriae vere iactationis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:4)
at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:2)
ut, perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque singultantium modo eiecturi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 243:2)
Ut garrulitatem suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum faciet, si quod modo secretum erat, rumor est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:7)
utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 1:9)
non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 11:5)
Quem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:4)
Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 13:5)
tamen de uxoris garrulitate queri non potest, cum sciat quemadmodum taceat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.8)
non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.32)
idcirco ceteros vincitis, quod vos filii transierunt, igitur dona venia litteras primas, quas ut necdum mittere desidia fuerat, ita vereor ne sit misisse garrulitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:4)
Par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION