라틴어 문장 검색

Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna.
혀도 불입니다. 또 불의의 세계입니다. 이러한 혀가 우리의 지체 가운데에 들어앉아 온몸을 더럽히고 인생행로를 불태우며, 그 자체도 지옥 불로 타오르고 있습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장6)
quatinus, sacrificio spiritus contribulati placatus, Dominus illi suam gratiam concederet, qua corpus beati martyris tangere et lavare auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo, vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:20)
O miser et insanus ille ac plus quam bestia reputandus, qui pro momentanea carnis delectatione gaudia derelinquit aeterna et perpetuae gehennae flammis se mancipare laborat!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:6)
Sacrificium Deo, spiritus contribulatus (Ps. L, 19).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:13)
et gehennae dolores asperos
(ARCHIPOETA, I74)
Facile rumpit haec vincula amor Christi et timor gehennae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:13)
Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:6)
nunc in sacco et cinere formonsae volunt videri et in gehennae ignis cum ieiuniis et pedore descendere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:5)
Non est loci huius, ut paenitentiam praedicem et quasi contra Montanum Novatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium Deo spiritum contribulatum et:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:26)
Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:2)
hanc nempe, quae sacratum praeferre nomen ausa imam petit gehennam Christo perempta vero.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum24)
insignis ipse et praeminens meritis rependet congrua, his lucis usum perpetis, illis gehennam et Tartarum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias28)
novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno, Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator, vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris anguiferum caput et fumo stipatur et igni, liventes oculos subfundit felle perusto invidia inpatiens iustorum gaudia ferre.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 143)
at mihi Tartarei satis est si nulla ministri occurrat facies, avidae nec flamma gehennae devoret hanc animam mersam fornacibus imis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1245)
nam gehennae est incola.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.53)

SEARCH

MENU NAVIGATION