라틴어 문장 검색

Unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel (ut quidam existimabant), arefactis ideo membris, quod meatus aliqui (quos haemorrhoidas nunc appellamus), obserati sunt gelidis frigoribus concrustati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 5:1)
At ego, ut primum illam laciniam prenderam, fixus in lapidem steti gelidus,nihil secus quam una de ceteris theatri statuis vel columnis:
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:3)
Uisebat gelidae sidera lunae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 9:1)
Corpus et uisu gelidum pererrans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 5:1)
Quos premunt septem gelidi triones,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 11:1)
Aut comitetur iter gelidi senis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 11:1)
Gelidum Phoebes impedit axem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 7:1)
Potui, nisi quid obstat, gelida aqua praestanda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:10)
Surgeret in thalamum ducto cum Pelion arcu nec caperet tantos hospita terra deos, cum socer aequoreus numerosaque turba sororum certarent epulis continuare dies praeberetque Iovi communia pocula Chiron, molliter obliqua parte refusus equi, Peneus gelidos mutaret nectare fontes, Oetaeis fluerent spumea vina iugis:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:1)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:171)
nec iam mihi Caucasus hostes nec mittit gelidus Phasis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:324)
Cum post labores sub platani voles virentis umbra vel gelido specu torrentiorem fallere Sirium et membra somno fessa resolveris:
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)
Famaque nigrantes succincta pavoribus alas secum cuncta trahens a Gadibus usque Britannum terruit Oceanum et nostro procul axe remotam insolito belli tremefecit murmure Thylen?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:66)
at illa fontibus abluitur gelidis legemque capillo reddit et ornatum formae prelisque solutae mira Dioneae sumit velamina telae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae59)

SEARCH

MENU NAVIGATION