라틴어 문장 검색

Absit omnino ut istorum vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error recte liberales litterae nominentur hominum scilicet infelicium, qui dei gratiam per Iesum Christum dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis huius, non cognoverunt nec in eis ipsis quae vera senserunt.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:8)
caro per ventosas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:5)
atque similiter ventosarum, quae super flammam calefactae trahunt carnes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:9)
Cuiusmodi quidem sectae philosophorum licet defecerint, supersunt tamen ingenia quaedam ventosa et discursantia, quibus eaedem omnino venae, licet non pari cum antiquis copia sanguinis, repletae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:5)
Uisebat gelidae sidera lunae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 9:1)
Corpus et uisu gelidum pererrans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 5:1)
Quos premunt septem gelidi triones,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 11:1)
itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:9)
Aut comitetur iter gelidi senis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 11:1)
Gelidum Phoebes impedit axem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 7:1)
Potui, nisi quid obstat, gelida aqua praestanda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:10)
Surgeret in thalamum ducto cum Pelion arcu nec caperet tantos hospita terra deos, cum socer aequoreus numerosaque turba sororum certarent epulis continuare dies praeberetque Iovi communia pocula Chiron, molliter obliqua parte refusus equi, Peneus gelidos mutaret nectare fontes, Oetaeis fluerent spumea vina iugis:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:1)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:171)
nec iam mihi Caucasus hostes nec mittit gelidus Phasis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:324)

SEARCH

MENU NAVIGATION