라틴어 문장 검색

inmanisque gela civitas a fluvio nominata, sicut etiam 'campi Geloi'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7021)
Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel Agrigentum conditae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7034)
qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:4)
sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto demersus summa rursus non bullit in unda.
(페르시우스, 풍자, satire 327)
praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi et te, verticibus non adeunde Gela.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권325)
Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni radimus, et fatis numquam concessa moveri adparet Camerina procul campique Geloi, immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:7)
namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 393:1)
hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장6)
ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in libramenti proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION