라틴어 문장 검색

Ergo sollerti studio Natura requirit Materie summam, de qua presigne figuret Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret Celestis, radietque suo domus hospite digna.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:2)
Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:55)
Firmamentum quasi suis cereis virgineum iter illuminans, ut solito plenius radiarent, suis imperavit sideribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:10)
Curarum geminus turbo sic turbat avarum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:7)
exercitus in geminas partes dividitur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 5:3)
Populus autem Dei vivi reversus a caede et insecucutione gentilium in praesidium et montana fugientium, sole jam altius radiante et die plurima adulta, urbem perlustrant, victus quaeritant, sed paucos repererunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 50:1)
(5) Similiter in geminis, quorum unus est masculus et alter femina, rarissime contingit masculum vivere, femina autem aliquando supervivit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 6:1)
(6) Item, quod luminaribus existentibus in capite Algol sive Gorgonis, si ea Mars respectu inimicitiae radiaverit, natus, ut dicit Ptolemaeus, truncabitur manibus et pedibus, et truncatus suspendetur in cruce.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 7:1)
(5) Ad hoc quod quaeritur de disparitate sexus in geminis, dicendum, quod sexus femineus semper fit per occasionem defectus alicuius principiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:1)
Unde dispar sexus in geminis provenit ex defectu principiorum naturalium in altera parte seminis et non ex periodo caelesti.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:8)
ut intus clausus spiritus qui infunditur, vel spiritalis substantia quae intus operatur, veluti geminis constricta vinculis non evagetur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:5)
quia velut chartae specie geminus eorum amictus asseritur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:5)
Aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod Dominum et Deum dicendo hoc loco, et vindicaturi et ignoscituri geminam expresserit potestatem:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:16)
Quod eo admonui, ut intelligas geminam hominis generationem expressam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:10)
Gemina enim cum vasa sint, aliud est venae quae φλὲψ graece appellatur, aliud arteriae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION