라틴어 문장 검색

Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.5)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)
Proximus Hesperias Titan abiturus in undas gemmea purpureis cum iuga demet equis, illa nocte aliquis tollens ad sidera voltum dicet
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권42)
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:6)
Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:1)
Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis gemmea sint Indis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 189)
non quod Papinius tuus meusque inter Labdacios sonat furores aut cum forte pedum minore rhythmo pingit gemmea prata silvularum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem42)
sunt haec gemmea, sed Neroniana.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 2:4)
"nam procul Oebalios in nubila condere discos et liquidam nodare palen et spargere caestus, ludus erat requiesque mihi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권62)
seu nubila disco findere seu volucres zephyros praecedere telo seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras, indulge sacris, et, si tibi poma supersunt Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis64)
surgentem dextra Capetum vulnusque minantem sorbebat rapidus nodato gurgite vertex;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권127)

SEARCH

MENU NAVIGATION