라틴어 문장 검색

Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 51장2)
Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 22장1)
Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 22장3)
Caesar, postquam per Ubios exploratores comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius; sed,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 29장1)
Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus eius paludis obtinebant,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 19장2)
Ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium1)
Vt alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris MEDICINA promittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 1:1)
Ut alimenta sanis corporibus Agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 1:1)
sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque reponendum est, sicut caprarum et avium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:4)
Generatim autem dis- ponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 2:1)
quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in agricultura:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 8:4)
hostiae erant phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per singulos dies immolarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 3:4)
Agricultura maxime delectabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.32)
Agricultura et mercium commutatio, eo praeside, in majus promovebantur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.32)
Agriculturam, mercium commutationem, fidem inviolatam ament:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.247)

SEARCH

MENU NAVIGATION