라틴어 문장 검색

Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens aluus expressit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 3:1)
quaeque in iis alba esse debent, rubescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 3:3)
Mavortia signa rubescunt floribus et subitis animantur frondibus hastae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:123)
Quisquis sollicita mundum ratione secutus semina rimatur rerum, quo luna laborat defectu, quae causa iubet pallescere solem, unde rubescentes ferali crine cometae, unde fluant venti, trepidae quis viscera terrae concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus, unde tonent nubes, quo lumine floreat arcus, hoc mihi quaerenti, si quid deprendere veri mens valet, expediat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete1)
unius fit cura viri, quodcumque rubescit occasu, quodcumque dies devexior ambit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:28)
in civem rubuere genae, tergoque removit verbera permissi felix iniuria voti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:371)
Pallida laetatur regio gentesque sepultae luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:181)
dilecta hic pignora certe, hic domus, hic thalamis primum genialibus omen, hic tibi felices erexit regia taedas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:48)
inditum imperatori flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina nox operit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장10)
pulvinar vero divae geniale locatur sedibus in medus, Indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6416)
Lectus genialis in aula est:
(호라티우스의 첫번째 편지, 0149)
"privatis maiora focis, genialis agatur iste dies, propera stomachum laxare sagina, et tua servatum consume in saecula rhombum."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV27)
dudum sedet illa parato flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis sternitur et ritu decies centena dabuntur antiquo, veniet cum signatoribus auspex.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X135)
Et qui gaudent cur rubescunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 6:2)
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis, Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo, Seu Praenestino te vilica legit in horto, Seu modo Campani gloria ruris eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION