라틴어 문장 검색

Dum comitum languere manus, rarescere pugnam Luget, et hostiles animoque manuque caternas Crescere, iamque suos dolet expirasse furores, Ignitam tamen illa facem, que fulminis ipsam Mentitur speciem, que saxa resoluere, cautes Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes Inflammare, rapit instanter, uibrat in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:2)
Comperimus enim quomodo vir et princeps potens es viribus, et quod auxilium ferre vales tibi confoederatis, et nulla levitate a fidei tuae vinculo poteris resolvi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:3)
Solutio autem ista quid aliud autem agit, nisi ut corpus resolvatur et quiescat:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:26)
anima absolvitur, corpus resolvitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:18)
quod resolvitur in terram suam, nihil sentit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:20)
Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
ita est quaedam virtus animae quae velut quodam vulvae genitalis secreto cogitationum nostrarum suscipere semina, conceptus fovere, partus solet edere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:5)
In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:4)
Quoties repentino impulsi motu aperta ad morsus ora jussi resolvunt?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:14)
aliud indomitum quod armentario quodam motu mentis velut deside atque resoluto proruat ad irrationabiles delectationes corporis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:2)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
Simul considera quia eisdem numeris quibus aliqua incipiunt, resolvuntur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:24)
Malitiam etenim simplicitas, et culpam virtus resolvit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:2)
cum finitur, incipiat, non medio mundus tempore resolvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:6)
ut in timore aliqui non penitus resolvantur, et magis timorem dirigant ad opera virtutis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION