라틴어 문장 검색

o cara salve terra, tibi tot barbarae dedere gentes spolia, tibi felix diu potentis Asiae Troia summisit manus, quid ista vates corpus effusa ac tremens dubia labat cervice?
(세네카, 아가멤논 14:3)
"quisquis proavis et gente superba, quisquis equo iaculoque potens, qui praevalet arcu, omnis honos illic, illic ingentia certant nomina:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:53)
Quid expectas, ut te aut hostis aliquis per exitium gentis tuae vindicet aut rex a longinquo potens advolet ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:3)
"dum fata dabant tibi, nate, potentem Lemnon et externis etiam servare timendam gentibus, haud umquam iusto mea cura labori destitit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권112)
Uenit autem Brittaniam Columba, regnante Pictis Bridio filio Meilochon, rege potentissimo, nono anno regni eius, gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem Christi conuertit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:4)
deum ipsum multi Aesculapium, quod medeatur aegris corporibus, quidam Osirin, antiquissimum illis gentibus numen, plerique Iovem ut rerum omnium potentem, plurimi Ditem patrem insignibus, quae in ipso manifesta, aut per ambages coniectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장17)
Nec gentibus ullis Commodat in populum, terrae pelagique potentem, Invidiam Fortuna suam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:34)
Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas, Ibis, io, Romam nunc peregrine liber Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis, Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II1)
Simili pertinacia, tertio quoque anno, per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem aggressus est, postque leviora certamina, Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum, ausum resistere, cum manu quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam (ut in illis tractibus) habilem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 6:1)
Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:5)
"virgo potens nemorum, cuius non mollia signa militiamque trucem sexum indignata frequento more nihil Graio - nec te gens aspera ritu Colchis Amazoniaeve magis coluere catervae - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권266)
Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:19)
"diva potens nemorum - nam te vultusque pudorque mortali de stirpe negant - . quae laeta sub isto igne poli non quaeris aquas, succurre propinquis gentibus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권340)
Sed si potentiores alacriter, certe plebs furiose agebat, aerium illud phantasma incredibili gaudio et favore excipiens, partim quod essent in familiam Eboracensem propensissimi, partim ex gentis ipsius superbia ut regem Angliae regno dedisse et imposuisse viderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:5)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)

SEARCH

MENU NAVIGATION