라틴어 문장 검색

Ille meus in petendis honoribus suffragator et testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi iuvenis et validus conspiciebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:2)
iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas, quam sacrum crudelis error immolant sanguinem?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.45)
"has ferre poenas cogitur gentilitas, hac di coercent lege cultores suos:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1446)
reges, tyrannos, imperia et gradus pompasque honorum stulta tumentium, argenti et auri vim rabida siti cunctis petitam per varium nefas, splendore multo structa habitacula, inlusa pictae vestis inania, iram, timorem, vota, pericula, nunc triste longum, nunc breve gaudium, livoris atri fumificas faces, nigrescit unde spes hominum et decus, et, quod malorum taetrius omnium est, gentilitatis sordida nubila.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis43)
huius autem rei tres partes sunt, una salutatorum [cum domum veniunt], altera deductorum, tertia adsectatorum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 1:3)
iam deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 3:1)
Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, inluminator atque deductor generis humani filius dei adnuntiabatur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 7:2)
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION