라틴어 문장 검색

Insulae Baleares, quae a Mauris et Sarracenis anno priore depraedatae sunt, postulato atque accepto a nostris auxilio nobis se dediderunt et cum Dei auxilio a nostris a praedonum incursione defensi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 135:1)
Mauri quoque de Hispania Corsicam ingressi in ipso sancto paschali sabbato civitatem quandam diripuerunt et praeter episcopum ac paucos senes atque infirmos nihil in ea reliquerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 191:2)
Mauri de tota Hispania maxima classe conparata primo Sardiniam, deinde Corsicam appulerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 198:1)
Mauris de Corsica ad Hispaniam cum multa praeda redeuntibus Irmiugarius comes Emporitanus in Maiorica insidias posuit et octo naves eorum cepit, in quibus quingentos et eo amplius Corsos captivos invenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 222:1)
Et consilio habito cum comite Lincolniae et domino Lovello et aliis, decretum est ut proceres illi duo cum cohorte bis mille Germanorum (qui omnes erant veterani) sub ductu Martini Swarti (duce forti et in militia experto) in Hiberniam se conferrent ad novum regem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:19)
Remiges interim qui aquatum e navibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, nonnullos interfecerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 7:9)
Nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 29:2)
Galli Germanique qui restiterant, ex superiore loco et post tergum circumventi fortiterque resistentes conciduntur universi.
(카이사르, 아프리카 전기 40:5)
Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque exturbatis atque in castra compulsis cum receptui Caesar cani iussisset equitatumque omnem intra suas munitiones recepisset, campo purgato animadvertit mirifica corpora Gallorum Germanorumque qui partim eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio pollicitationibus adducti ad eum se contulerant, nonnulli qui ex Curionis proelio capti conservatique parem gratiam in fide praebenda praestare voluerant.
(카이사르, 아프리카 전기 40:7)
Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen transierunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:5)
Qua re animadversa Caesar Germanos levis armaturae equitumque partem flumen traicit crebrasque in ripis custodias disponit.
(카이사르, 내란기, 1권 83:13)
altero Germani munitiones nostras egressi compluribus interfectis sese ad suos incolumes receperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 52:4)
Dum ea conquiruntur et conferuntur, [nocte intermissa] circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 27장4)
Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장3)
Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION