라틴어 문장 검색

Se celum terre conformat, cedrus ysopo, Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno, Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:10)
Quo Phoebus noctem propriis depauperat horis, Pigmaeusque dies incipit esse gigas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:19)
Ibi fuerunt gigantes illi, qui ab initio fuerunt statura magna scientes praelium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:33)
Gigantibus qui vixerunt aetate Noe, similes esse homines cultui carnis suae studentes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 1:1)
Gigantes autem erant in terra in diebus illis (Gen. VI. 4).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:1)
Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:2)
Et consideremus, ne forte gigantum sint similes homines cultui studentes carnis suae, animae autem nullam curam habentes:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:4)
et de filio Chus Nembroth gigante et venatore, cujus nomen exponitur, et a quo regnum Babylonis coepisse memoratur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 1:2)
Qua ratione etiam Chus Nembroth gigantem genuerit, qui erat venator ante Deum?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:1)
Sicut Nembroth gigas venator ante Deum (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:3)
Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:7)
Sicut Nembroth gigas venator ante Deum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:3)
Et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum, clipeatus atque cristatus, corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites (quos clibanarios dictitant) personati thoracum muniti tegminibus, et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 8:1)
Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani, vibrantesque clipeos, velut pedis anapaesti praecinentibus modulis, lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis, excita undique humus rapido turbine portabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 10:1)
"Commodum noctis inducias cantus perstrepebat cristatae cohortis;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION