라틴어 문장 검색

Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris Incedit tota notus in urbe nimis, Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro, Ore tener, latus pectore, crure glaber, Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret, Non est quod timeas, Candide:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVIII1)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.15)
illic purpureo latus exporrecta cubili floribus aeternis spirantes libat odores ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem, ditibus et longo fumantibus intervallo fluminaque et totos caeli sitientibus imbres inplorata negat digitum insertare palato, flammarumque apices timenti extinguere tactu, nec mirere locis longe distantibus inter damnatas iustasque animas concurrere visus conspicuos meritasque vices per magna notari intervalla, polus medio quae dividit orbe.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1223)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati tuae visum est, exporrigis ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 51:2)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
ita finitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:3)
tu istum gallum, si sapis, glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 94)
oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4200)

SEARCH

MENU NAVIGATION