라틴어 문장 검색

an, continenter quod sedetis insulsi centum an ducenti, non putatis ausurum me una ducentos irrumare sessores?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 372)
diceris male te a tuis unguentate glabris marite abstinere:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6149)
Fuit haud ignobilis Argis,qui se credebat miros audire tragoedosin uacuo laetus sessor plausorque theatro, cetera qui uitae seruaret munia rectomore, bonus sane uicinus, amabilis hospes,comis in uxorem, posset qui ignoscere seruiset signo laeso non insanire lagoenae,posset qui rupem et puteum uitare patentem.
(호라티우스의 두번째 편지, 273)
Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 4:2)
Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris Incedit tota notus in urbe nimis, Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro, Ore tener, latus pectore, crure glaber, Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret, Non est quod timeas, Candide:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVIII1)
Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.15)
fuit haud ignobilis Argis, qui se credebat miros audire tragoedos in vacuo laetus sessor plausorque theatro;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 271)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
sic enim et pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusaverunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam vincat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 64:2)
tu istum gallum, si sapis, glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 94)
oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4200)

SEARCH

MENU NAVIGATION