라틴어 문장 검색

qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:2)
Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:3)
Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:4)
Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 8:3)
Aptissimum genus terrae est oleis, cui glarea subest, si superposita creta sabulo admixta est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:3)
Inimicus est etiam ager sabulo macer, et nuda glarea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:7)
Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris interponendum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:4)
Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:2)
ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit spinosas Erycina serens in pectore curas illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus egressus curvis e litoribus Piraei attigit iniusti regis Gortynia tecta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6422)
Atra nec exiguo stillant sudantia rore, Aut impulsa levi turbatur glarea vena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:27)
dumosa id est drisidis, spinosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 761)
pendere quia capra, cum pascitur in spinosa (rupe) pendet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 762)
paliurus herba asperrima et spinosa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 392)
horridior spinosior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 421)
prius enim est, ut manu terra vertatur, deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1782)

SEARCH

MENU NAVIGATION