라틴어 문장 검색

29. At alvum movent panis fermentatus, magisque si cibarius vel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anteum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malva, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uva ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장1)
praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장2)
Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, vinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장5)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장31)
Cibus valens esse debet et glutinosus, maximeque caro.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장67)
cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장18)
adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장29)
Edenda sunt salsamenta vel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, eiusdem generis venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장13)
nihil ex is adsumere, quae contrahere semen videntur, qualia sunt siligo, simila, ova, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장5)
sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장106)
Pus crassissimum abidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장107)
Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장113)
optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장118)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장121)
Hidros autem peior est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장123)

SEARCH

MENU NAVIGATION