라틴어 문장 검색

quarum una ex sumptu et labore Eustachii Granarii, praeclari militis et primi de domo et consilio regis, ad unguem constructa et erecta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:2)
Superatis Tauri montis verticibus, qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis late distentis, dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro annexa Isauria, pari sorte uberi, palmite viret et frugibus multis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 1:1)
Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite, aquarumque copia iucundissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 41:1)
Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari collimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus assueti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 45:1)
Nonas Magi pruina cecidit, multe vites in planis locis seu in vallibus palmites cum uva siccaverunt, similiter et silves tenerrimum cum sua folia aride facte sunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1620)
ero palmes et tu vitis.
(ARCHIPOETA, II90)
atque ibi homo misere inperitus vites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque vitium palmites decidit et frutecta atque virgulta simul omnia, pomis frugibusque gignendis felicia, cum sentibus et rubis purificandi agri gratia convellit, mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 10:3)
grana in granariis versa et agitata maneant pura;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:12)
qualibus utuntur Germani Septentrionales pro granariis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:14)
Recte ergo, quasi aureos Cereri culmos et maturos Baccho palmites, sic ad te novi operis rudimenta transmisi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:13)
Uernos stringere palmites
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 12:1)
stamine gemmato picturatisque columnis aedificetur apex, qualem non Lydia dives erexit Pelopi nec quem struxere Lyaeo Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:140)
gemuit Nysaeo palmite felix Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:112)
tam iunctis manibus nectite vincula, quam frondens hedera stringitur aesculus, quam lento premitur palmite populus, et murmur querula blandius alite linguis adsiduo reddite mutuis.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:11)
quid palmitis uber Etrusci, quid mihi nescioquam proprio cum Thybride Romam semper in ore geris?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:187)

SEARCH

MENU NAVIGATION