라틴어 문장 검색

In quibus autem maior est animus, in iis pecuniae cupiditas spectat ad opes et ad gratificandi facultatem, ut nuper M. Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in re publica princeps vellet esse, cuius fructibus exercitum alere non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:2)
Nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse velle videantur, non benefici neque liberales, sed perniciosi assentatores iudicandi sunt, et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, ut si in suam rem aliena convertant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:4)
Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex area, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:5)
Ex hoc enim populo indomito vel potius immani deligitur aliqui plerumque dux contra illos principes adflictos iam et depulsos loco audax, inpurus, consectans proterve bene saepe de re publica meritos, populo gratificans et aliena et sua;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:7)
nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 2A 3:8)
nos in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 1 4:1)
cur enim tibi hoc non gratificer nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 10 1:1)
in hanc partem porro tutum tibi erit si quid volueris gratificari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 1:9)
Sed medius fidius ad eandem diligentiam tuam pertinet inquirere, quorum vitio ad hoc tempus tantam pecuniam Nicomedenses perdiderint, ne, dum inter se gratificantur, et incohaverint aquae ductus et reliquerint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 383)
et Deus et genitor lumenque et gloria semper ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset, sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor, haec tu si dubitas Nati mysteria Christi, perdite, catholica non es de plebe, sed unus de grege turifero, venerator Deucalionum, devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 391)
Eius filiam ille amare coepit perdite, Prope iam ut pro uxore haberet:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 181)
hanc amare coepit perdite.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 274)
illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus vitat conaturque perdite, unde evenit nonnunquam, ut aliquid grande inveniat qui semper quaerit quod nimium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 177:2)
ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 74:7)
nisi forte quem inhonesta et perniciosa libido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION