라틴어 문장 검색

qua transacta ad hiemandum Aquasgrani reversus est, ubi et missam sancti Martini ac festivitatem beati Andreae apostoli necnon et ipsum sacrosanctum Dominicae nativitatis diem cum magna laetitia et exultatione celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:4)
"Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:14)
"Est, mea festivitas, cum sim paratus vel uno saviolo interim recreatus super istum ignem porrectus assari?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:9)
Nec tamen tantillum saltem gratulationi meae quietive spatium datum:
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:2)
Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei meque, ut soles, diligas magnaeque gratulationi tibi sit, quicquid in me donorum suorum dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere tuae sanctitatis accepi.
(아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 1:1)
Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa sede dominus deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:1)
Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum, nihil imitati festivitates inscriptionum quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 4:1)
Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 6:1)
"Cum philosophus," inquit," hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum qui audiunt si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse, neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 2:2)
Brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:2)
Post istam insinuationem, ac deinde gratulationem regi ob victoriam suam in rebelles factam, ad rem de qua missi erant pervenerunt, significantes Henrico regem suum compulsum esse ad iustum contra Britanniam bellum, quod dux rebelles suos et hostes declaratos recepisset et auxiliis iuvasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:16)
Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?
(불가타 성경, 호세아서, 9장5)
" Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.
(불가타 성경, 아모스서, 5장21)
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.
(불가타 성경, 아모스서, 8장10)
Ecce super montes pedes evan gelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit.
(불가타 성경, 나훔서, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION