-
Sed, di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse ?
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:1)
-
Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud divitem sui locum faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si provenere maturius.
- (세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 80:1)
-
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
- (세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
-
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres29)
-
haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 388:1)