라틴어 문장 검색

et ad tollendum larvas et simulachra rerum, prout occurrunt et prodeunt personatae in substantiis concretis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:4)
Quantum ad triumphos, saltationes sub larva, convivia, nuptias, funera, supplicia capitalia, et huiusmodi spectacula, non opus est ut reducantur hominibus in memoriam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:29)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장6)
nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장43)
Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:18)
Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine gregalibus solus acceperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 13:2)
Sic fatus galeam larva tenet, atque reflexa Cervice orantis capulo tenus abdidit ensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:11)
qui propter scientiam sagittarum Apollini sunt gregales, sicut Cretes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1467)
unde etiam umbras larvas vocamus a laribus, nam dii penates alii sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1522)
ut in illum Titium, qui cum studiose pila luderet et idem signa sacra noctu frangere putaretur gregalesque eum, cum in campum non venisset, requirerent, excusavit Vespa Terentius, quod eum bracchium fregisse diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:4)
nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, ami_is, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec 'pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur,' ut ait Philoctetes apud Accium, 'abiecta gloria.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 33 1:3)
Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:16)
Simila si siligine inferior esset, laruas sic istos percolopabant, ut illis Iupiter iratus esset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:11)
Ut larua intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION