라틴어 문장 검색

At tu sic quasi non foret relictum, Sed raptum tibi centies, abisti In tantam miser esuritionem, Ut convivia sumptuosiora, Toto quae semel apparas in anno, Nigrae sordibus explices monetae, Et septem veteres tui sodales Constemus tibi plumbea selibra.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX3)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)
Iam annum esuritio fuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:5)
sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, ex vocibus avium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 257:1)
admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quae- stuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.
(세네카, 행복론, Liber VI 161:2)
Haec divina potentia est gregatim ac publice servare;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:3)
sed quia et ipsi in procinctu sumus teque sub ope Christi actutum nobis invisere placet, expeditius tibi cenae amicorum in mea cena tuaque commemorabuntur, modo nos quam primum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni, quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parsimonia solet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 10:3)
"totidem, totidem heia gregatim ferte manus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권298)
An placeret fenore circumventam plebem, potius quam sortem solvat, corpus in nervum ac supplicia dare, et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri vinctis nobiles domus, et ubicumque patricius habitet, ibi carcerem privatum esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 384:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION