-
Illic, passere in atomum pigmeae humilitatis relegato, grus ex opposito in giganteae quantitatis evadebat excessum.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:95)
-
Grus promissa petit de faucibus osse reuulso.
- (ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:3)
-
Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit vino crocus diluta, sparsimque defluens pascentes circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae speciem canitiem propriam luteo colore mutarent:
- (아풀레이우스, 변신, 10권 34:3)
-
donec ita venditur esca sicut crocus.
- (ARCHIPOETA, IX98)
-
Quippe qui ' rufus' color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una 'ruboris' appellatione, nisi cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et ' igneum' aliquid dicit et 'flammeum' et 'sanguineum' et croceum' et 'ostrinum' et 'aureum.'
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 6:2)
-
genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus, helops , scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVI 5:1)
-
quod parum croci etiam dolium aquae colore inficiat;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:10)
-
Nam rubigo ferri longo tempore procedit, at versio in crocum Martis subito;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:16)
-
Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco, primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis, fritellaria.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:4)
-
omnem grandem avem, quales sunt anser et pavo et grus;
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장7)
-
minutae aves, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aves, quae magis currunt quam volant;
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장4)
-
Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia quam ΣΤΑΦΊΔΑ ἈΓΡΊΑΝ Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen:
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장35)
-
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa:
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장10)
-
si vero dolor tantum levandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data.
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장11)
-
Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque.
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장33)