라틴어 문장 검색

quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est ut perducatur autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 1 2:3)
Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 17:4)
Numquid enim, ut concidat, magni res molimenti est ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:2)
Candidum praeterea presbyterum, communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli ecclesiae nostrae transmisimus, caritati uestrae in omnibus commendamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV.10)
Ut nullus episcoporum parrochiam alterius inuadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:4)
motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu fuisse, integramque in Aventinum, aeternam sedem suam quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem qui voverat Camillus dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 257:2)
et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 161:1)
sive enim abscedant, cui dubium esse quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 164:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION