라틴어 문장 검색

accedit etiam ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur, alium praeconem adhibeant, ne sua voce se ipsi victores esse praedicent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 11:4)
videmusne [ut], apud quos eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab is, qui in id certamen descendant, devitari dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:4)
Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:37)
Victorem forte gymnici certaminis Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus, Interrogavit an plus adversarius Valuisset eius.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et victor gymnicus: Quomodo conprimatur aliquando iactantia.1)
Gymnicus agon apud Viennenses ex cuiusdam testamento celebratur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 1:2)
Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:1)
Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:7)
sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 133:1)
collega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 145:2)
insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum P. Lucretium Tricipitinum Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 483:1)
captis Labicis deinde tribunis militum consulari potestate Agrippa Menenio Lanato et C. Servilio Structo et P. Lucretio Tricipitino, iterum omnibus his, et Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 513:2)
capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 14:2)
supra basim eriguntur regulae dextra ac sinistra scalari forma compactae, quibus includuntur aerei modioli, fundulis ambulatilibus ex torno subtiliter subactis habentibus fixos in medio ferreos ancones et verticulis cum vectibus coniunctos, pellibusque lanatis involutis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION