라틴어 문장 검색

accedit etiam ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur, alium praeconem adhibeant, ne sua voce se ipsi victores esse praedicent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 11:4)
videmusne [ut], apud quos eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab is, qui in id certamen descendant, devitari dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:4)
Paratissimus puer non minus me acido cantico excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret . . . pantomimi chorum, non patris familiae triclinium crederes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:6)
Victorem forte gymnici certaminis Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus, Interrogavit an plus adversarius Valuisset eius.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et victor gymnicus: Quomodo conprimatur aliquando iactantia.1)
Gymnicus agon apud Viennenses ex cuiusdam testamento celebratur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 1:2)
Habebat illa pantomimos fovebatque, effusius quam principi feminae convenit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 4:1)
Audivi ipsam cum mihi commendaret nepotis sui studia, solere se, ut feminam in illo otio sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo praecepisse abiret studeretque;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 5:1)
nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit alterum interpellatorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 174:3)
Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 17:7)
Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 56:1)
Medius erat in hac cantantium turba Mnester pantomimus, quem Claudius decoris causa minorem fecerat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:13)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:1)
si pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melissio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 16:4)
Postea memini auditorem Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas . scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his uersibus:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION