라틴어 문장 검색

Scilicet aeterni falsum iurare puellis Di quoque concedunt, formaque numen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 37)
Sed quis tibi concedet non melius se habere eum, cui cito reverti licet, cui ante lassitudinem peractum est iter ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 12:1)
sed cum bis sumpsit, quod voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tamen, quod adsumit, concedi nullo modo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 159:7)
sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:7)
Tuae tamen intercessionis gratia pinguem equum et suavem cum freno et sella concedimus, et ut nullos habeat ministros circa spinarum fasciculum frigidumque de nostra licentia teneat sub pedibus lapidem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 37:2)
His missis et a duce receptis, omnium rerum sufficientia ad emendum undique illis concessa est, et non habentibus unde emerent, plurima largitio eleemosynarum a civitate largita est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:3)
Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis promissis ei, qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu repedavit ad regem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장35)
Quod mortuum non redibit vivum immediate idem numero, hoc concedit non posse aliter se habere per causas naturales per quas concluditur;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:7)
transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere consuerint.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장2)
Illi, vero, qui moderati modestique haberi volebant, nimium Britannis concedi, minimum, vero, accipi, dixere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.39)
Omnia cum tibi sint dono concessa deorum, Si quod habes non vis, ergo quid accipies?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVII4)
et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 99:2)
Vix enim ipsarum in tantum exterius poteris mitigare rigorem, quod quietos fateantur se tibi concessuras amplexus vel optata patiantur te habere solatia, nisi modicae saltem coactionis medela praecedat ipsarum opportuna pudoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:6)
nam si omnibus, cum quibus consiliumhabemus, primatum ac dominium super nos concederemus, nullus vellet abalio consilium habere;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 29:2)
concedit tamen hoc posse se aliter habere per causam superiorem quae est causa totius naturae et totius entis causati.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION