라틴어 문장 검색

Quod si hoc nonnunquam eveniat in exigua illa iudicii disparitate quae inter homines esse potest, annon credere par est Deum in coelis, qui corda scrutatur et novit, nos homines fragiles in aliquibus de quibus controversiam movemus idem revera sentire, et in ambobus benigne complacere?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:24)
Plerunque enim non admittuntur nisi prius discutiantur utrum probabiles sint annon.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:11)
Alter autem quaerere solebat a convivis illius prioris dic, sodes, annon scomma aliquod intercessarat in quempiam factum?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:18)
Annon vides ficta illa pretia quibus gemmae et huiusmodi rariora aestimantur, et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis divitiarum magnarum videri possit?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:14)
qua haesitatione postremo eo provectus est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장8)
haesitationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto difficilis modus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장4)
ea res haesitationem attulit ignaris adhuc an impetrassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장7)
Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:1)
quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque verborum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:5)
si facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 2:2)
Scribam tamen vel - quod malo - coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:4)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Diplomata, domine, quorum dies praeterit, an omnino observari et quam diu velis, rogo scribas meque haesitatione liberes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 451)
Ne tamen aliquam gaudiis publicis afferat haesitationem vel eorum qui impetraverunt diffidentia vel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter credidi ac laetum obviam dubitantibus indulgentiam meam mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 8:1)
TRAIANUS PLINIO Si mihi senatus consultum miseris quod haesitationem tibi fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis et natalibus veris restituendis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 731)
Annon dixi esse hoc futurum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 545)

SEARCH

MENU NAVIGATION