라틴어 문장 검색

ubi fumus sive halitus pinguis manifesto dilatatur et aperit se in flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:3)
flammae enim multiplicant se super halitus olei, aer super vapores aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:8)
ut flamma, quae super halitus et oleosa multiplicat se, et generat novam flammam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:5)
Tum folia fragariae marcescentis quae halitum emittunt plane cardiacum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:8)
Pallet albentes hebetata uultus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 3:1)
Caesar una nocte in navibus consumpta iam caelo albente cum proficisci conaretur, subito navium pars de qua timebat, ex errore eodem conferebatur.
(카이사르, 아프리카 전기 11:1)
Scipio interim exclusus ab incepto itinere supra stagnum postero die et nocte confecta caelo albente non longe a castris praesidioque quod supra commemoravi md passibus ad mare versus consedit et castra munire coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 80:5)
Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit.
(카이사르, 내란기, 1권 68:1)
sudor adhuc per membra calet creberque recurrit halitus et placidi radiant in casside vultus:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:55)
"Itur in aeterno vestitos gramine colles et prima sub luce legunt, cum rore serenus albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:136)
hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum tergora dependent, et adhuc crudele minantur adfixae truncis facies, inmaniaque ossa serpentum passim cumulis exanguibus albent, et rigidae multo suspirant fulmine pelles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:228)
ilice sub densa silvis artatus opacis inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:222)
Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:1)
Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui convenit, ne solis halitu vires amittat et ut permixta humus praedicto alimento pinguescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:1)
Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat supcrpositam valentem materiam, quae possit inolescere, solis halitu torretur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION