라틴어 문장 검색

sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, quod licet ac possis reperire, inolentis olivi naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere viro, propter eandem debent primordia rerum non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necessest, inmortalia si volumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:2)
Quod superest, [quali] natura praedita constent fulmina, declarant ictus et inusta vaporis signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:1)
quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi terrifico quatiunt sonitu caelestia templa et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, cur quibus incautum scelus aversabile cumquest non faciunt icti flammas ut fulguris halent pectore perfixo, documen mortalibus acre, et potius nulla sibi turpi conscius in re volvitur in flammis innoxius inque peditur turbine caelesti subito correptus et igni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:2)
Utque solet pariter totis se effundere signis Corycii pressura croci:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:50)
Quod spirat tenera malum mordente puella, Quod de Corycio quae venit aura croco;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV1)
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum, Pallida quam rubri diluit unda croci.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII2)
Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII2)
Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti, Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII1)
quia ait ubi templum illi centumque Sabaeo thure calent arae, sertisque recentibus halant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3355)
ture calent arae sertisque recentibus halant ecce unde supra dixit haud equidem tali me dignor honore, quia Aeneas hostias obtulerat, quarum hic mentio non fit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4171)
halant pro olent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4178)
vobis picta croco vituperatio Troianorum, in qua utitur argumentis, quae in rhetoricis commemorat Cicero, a gente, ab habitu, a gestu, ab animo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6111)
nam crocum et in Africa nascitur, sed non tale nec tantum, quantum vel quale in Cilicia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 566)
alii non dixisse eum crocum (apud Tmolum na)sci, sed vinum Tmoleticum cro- cei odoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 569)
non enim dicit illic crocum solum esse debere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1092)

SEARCH

MENU NAVIGATION