라틴어 문장 검색

Quod superest, [quali] natura praedita constent fulmina, declarant ictus et inusta vaporis signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:1)
quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi terrifico quatiunt sonitu caelestia templa et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, cur quibus incautum scelus aversabile cumquest non faciunt icti flammas ut fulguris halent pectore perfixo, documen mortalibus acre, et potius nulla sibi turpi conscius in re volvitur in flammis innoxius inque peditur turbine caelesti subito correptus et igni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:2)
Et qui gaudent cur rubescunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 6:2)
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis, Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo, Seu Praenestino te vilica legit in horto, Seu modo Campani gloria ruris eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LX1)
Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII2)
quia ait ubi templum illi centumque Sabaeo thure calent arae, sertisque recentibus halant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3355)
ture calent arae sertisque recentibus halant ecce unde supra dixit haud equidem tali me dignor honore, quia Aeneas hostias obtulerat, quarum hic mentio non fit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4171)
halant pro olent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4178)
Homerus ἐρυθαίνετο δ' αἵματι γαῖα. sed non est hoc 'rubescunt'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6953)
croceis h. f. h. ipse alibi "sertisque recentibus halant", id est olent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1093)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권473)
Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:3)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION