라틴어 문장 검색

ille porcorum, pullorum, piscium et cuiuscemodi pulmentorum largissimas reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:8)
Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)
Traditur Mortonum cancellarium dilemma quoddam excogitasse quo benevolentiam istam in maius augeret, quod alii furcam eius, alii hamum nominabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:8)
Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: " Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis;
(불가타 성경, 아모스서, 4장2)
Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장15)
Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis +aptantur+;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:4)
Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse confisi sunt, musculum pedes LX longum ex materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt;
(카이사르, 내란기, 2권 10:1)
cuius musculi haec erat forma.
(카이사르, 내란기, 2권 10:2)
Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi tegendi causa ponant, collocentur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:4)
Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:7)
Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:1)
Ictum firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur.
(카이사르, 내란기, 2권 11:2)
cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:4)
Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:6)
Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur;
(카이사르, 내란기, 2권 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION