라틴어 문장 검색

Verum iis quibus non conjicere et hariolari, sed invenire et scire propositum est, quique non simiolas et fabulas mundorum comminisci, sed hujus ipsius veri mundi naturam introspicere et velut dissecare in animo habent, omnia a rebus ipsis petenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:5)
Solent enim homines de rebus novis ad exemplum veterum, et secundum phantasiam ex iis praeceptam et inquinatam, hariolari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:3)
In altera editione idem sensit Targa, etiamsi magis hariolando hanc lectionem recepisse videtur quam ratione sibi reddita cur ita scribendum esset.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1656)
II. [Hanc epistolam scripsit Dantes Alagherii Oberto et Guidoni comitibus de Romena post mortem Alexandri comitis de Romena patrui eorum condolens illis de obitu suo]
(단테 알리기에리, Epistolae 7:1)
at si condoluit temptatum frigore corpus aut alius casus lecto te adflixit, habes quiadsideat, fomenta paret, medicum roget, ut tesuscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장51)
Si privignus languent et condoluerit caput, infamaberis ut venefica.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:25)
Nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:1)
nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 190:1)
προθεσπίζω igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, iamque mari magno - non multo, inquam, secus possum vaticinari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 6:3)
aps condoleo non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:13)
quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:4)
nos, si pes condoluit, si dens [sed fac totum dolere corpus], ferre non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:6)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
Sed ego hoc hariolor;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1144)
Hariolare.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 233)

SEARCH

MENU NAVIGATION