라틴어 문장 검색

προθεσπίζω igitur, noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens, iamque mari magno - non multo, inquam, secus possum vaticinari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 6:3)
fuit enim periucunde.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 52 2:2)
cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 4:3)
periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 1:1)
quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 1:3)
quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 19 1:1)
hanc scripsi ante ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus, quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 7 2:3)
Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)
est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 1:3)
Sed ego hoc hariolor;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1144)
Hariolare.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 233)
tum illa, quae maxime quasi irrepit in mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:2)
Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi, hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 278)
Hariolare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 222)
Vera hariolare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2136)

SEARCH

MENU NAVIGATION