라틴어 문장 검색

vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas, atque onerare tuam fixa per arma domum;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 918)
dextri gyro et vibrantibus hastis hac redeunt, raptumque suis libamen ab armis quisque iacit, seu frena libet seu cingula flammis mergere seu iaculum summae seu cassidis umbram, multa gemunt extra raucis concentibus agri, et lituis aures circum pulsantur acutis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권77)
arma trahuntur, fumantesque rotae tellurem et tertius hastae sulcus arat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권241)
ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 343:1)
huic leves galeas perfossaque vulnere crebro inserit arma ferens, huic truncos ictibus enses subligat et tractas membris spirantibus hastas, corpora tunc atque arma simul cumulata superstans incipit - oranti nox et iuga longa resultant - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권292)
Nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis praelongas hastas non protenderet, non colligeret, neque adsultibus et velocitate corporum uteretur, coacta stabile ad proelium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장1)
"nam tergo numquam metus, hasta vetustum silvarum decus, emissae cui pervia semper armaque corporaque et numquam manus inrita voti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권157)
Vixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans, involat muros, confestimque lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu, in procinctum alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 6:1)
Hujus vero sanctae crucis signaculo de manu Arnolfi universo coetu Christianorum una cum gentili principe sanctificato, ad arma sumenda, loricas induendas, acies ordinandas et vexilla in hastis extollenda omnium fit labor et intentio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:3)
Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 5:1)
hinc solet hasta manu belli praenuntia mitti, in regem et gentes cum placet arma capi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권137)
Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:9)
nam is qui belli susceperat curam, sacrarium Martis ingressus primo ancilia commovebat, post hastam simulacri ipsius, dicens 'Mars vigila'. quidam sane suos equos et sua arma de Turno tradunt, scilicet ut ceteris esset exemplum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 35)
Icta gemit tellus, virides gravis ungula campos mutat, et innumeris peditumque equitumque catervis exspirat protritus ager, nec pulvere crasso armorum lux victa perit, sed in aethera longum frangitur, et mediis ardent in nubibus hastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권313)
Arma ego femineis animum motura virilem mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti nate dea, dixi tibi se peritura reservant Pergama!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION