라틴어 문장 검색

Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum, silentio ad audiendum petito, loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum, idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris quos De Legibus composuit laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 4:1)
32. Dies praelii insecuti fuit vicesimus secundus Iunii et dies Saturni (quem diem hebdomade rex pro fausto ducebat), etsi rex qua potuerat arte falsum diem in vulgus iecerat, ac si in animo haberet rebelles proximo die Lunae invadere, quo magis eos imparatos et ordinibus solutos deprehenderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:1)
Displicent mihi in teneris vel maxime aetatibus longa et inmoderata ieiunia, quibus iunguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma vitantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:6)
septimus hebdomadi venit superaddere sextae hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum cuncta remittentem contractibus inlaqueata multimodis, hominemque hominis de morte levantem, inperfectus enim limus mortalis erat tunc:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3328)
Quos tamen ille pio libenter mancipatus labori, tanta doctrinae solertis excolebat industria, ut de monasterio egressus, saepe ebdomade integra, aliquando duabus uel tribus, nonnumquam etiam mense pleno domum non rediret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION