라틴어 문장 검색

Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:2)
Iohannes Baptista in heremo personat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:20)
Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:1)
Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum, tenebat memoriter, et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:5)
Nabuchodonosor, rex Babylonius, post efferationem et cordis et corporis et beluarum in heremo convictum mentem recepit humanam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:5)
Vivebat in heremo et oculis desiderantibus Christum nihil aliud dignabatur aspicere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:10)
Moyses, ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ovium hominum factus est pastor;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:3)
Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonas Et non unius balnea solus habes, Et tibi centenis stat porticus alta columnis, Calcatusque tuo sub pede lucet onyx, Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit, Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, L1)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Rectus hic hippodromi limes in extrema parte hemicyclio frangitur mutatque faciem:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 33:1)
Fervebat via sicca heremi serpentibus atris, iamque venenati per vulnera livida morsus carpebant populum, sed prudens aere politum dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Serpens aereus in Heremo1)
inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 332)
Dico ei, quo pacto eam ab hippodromo viderim erilem nostram filiam sustollere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 320)
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 324)

SEARCH

MENU NAVIGATION