라틴어 문장 검색

decipit exemplar vitiis imitabile:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 199)
nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 176:2)
licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 344:2)
quae Horatius eum merito credidit nemini imitabilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 62:2)
adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 145:2)
nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 152:2)
veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris, colis ut qui sollertissime;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 2:2)
Praeter heroos ioca multa multis texui pannis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:10)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
Cum essent autem homines imitabili docilique natura, cotidie inventionibus gloriantes alius alii ostendebant aedificiorum effectus, et ita exercentes ingenia certationibus in dies melioribus iudiciis efficiebantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION