라틴어 문장 검색

Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:2)
E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:7)
Militiam vero - nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit ad modum ac tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio - , nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 37:1)
multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:6)
Iuverunt caput est id hexametri - quod restat segetes meum laborem, tale est ceu "triplici vides ut ortu Triviae rotetur ignis volucrique Phoebus axe rapidum pererret orbem"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XX6)
pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 305:4)
sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 331:2)
peius cludit finis hexametri, ut Brutus epistolis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 332:2)
nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte a Graecis dicitur, et haec omnia tribus versibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 335:1)
potest, etiamsi minus bene, praeponi anapaestos:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:2)
cum anapaestus et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:4)
illa observatione ex trochaeo fit anapaestus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 362:5)
apparet vero, quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille, qui videtur fini aptior, paean.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 364:3)
non quidem optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis, vel rhythmos qui nomen ab eo traxit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 366:2)
nam est et ipse una plus brevi anapaestos facilitas et agilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 367:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION