-
coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio - promunturium id quoque Ciliciae est - Selinunte recepto.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 255:1)
-
deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:2)
-
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 81:1)
-
gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 90:1)
-
ibi noctem unam morati postero die Corycum promunturium tenuerunt.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 139:2)
-
dilata re - ita enim placuit - Corycum unde venerant traiecerunt.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 148:1)
-
inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 335:2)