라틴어 문장 검색

itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, etiam recente terrae sola sanguine maculans niveis citata cepit manibus leve typanum, typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia, quatiensque terga tauri teneris cava digitis canere haec suis adorta est tremebunda comitibus "agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora, aliena quae petentes velut exsules loca sectam meam exsecutae duce me mihi comites rapidum salum tulistis truculentaque pelagi et corpus evirastis Veneris nimio odio, hilarate erae citatis erroribus animum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 632)
"sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, estgaudia prodentem voltum celare.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장74)
Sic ait inlacrimans:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:1)
Si vero non erunt muta convivia, cur, ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur, maxime cum non minus quam dulcedo vini hilarent verba convivium?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:3)
Quid mirum, si feriet sapiens, ut dixi, non sentientes, cum interdum sic reprehendat, ut reprehensus hilaretur, nec tantum fabulis suis sed interroga­tionibus quoque vim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:2)
hilarans participium est ab eo quod est 'hilaro'. sane sciendum, nomen unde venit, id est 'hilarus' vel 'hilaris', a graeco descendere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 691)
inlacrimat templis ebur scilicet simulacrorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4801)
Huius suavitate maxime hilaratae Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius- dem vim dicendi terroremque timuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:5)
omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:2)
E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:1)
quid dicam de Socrate, cuius morti inlacrimare soleo Platonem legens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 83:6)
aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:4)
hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore, utque solet, tulerit prospera verba dies, egeris et meritas superis cum Caesare grates (qui causam, facias cur ita saepe, dabit), inde domum repetes toto comitante senatu, officium populi vix capiente domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 414)
nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 83)
" Sic ait inlacrimans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION