라틴어 문장 검색

Verum enim licet sit quod non omnis vapor in procellam desinat, ita vere dici potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in fine levissima tensione rumpitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:14)
Vocant enim negotia civilia (velut belli, legationum, iudiciorum, et huiusmodi) Hispanico vocabula sbirrarias, quod sonat munera lictorum et scribarum, ac ai artes illae memorate magis eiusmodi homines quam in fastigio cardinalatus positos decerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:26)
at quotiens neruorum causa marinis Albulisque calidis utendum esset, contentus hoc erat ut insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico uerbo duretam uocabat, manus ac pedes alternis iactaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:3)
in hac scarorum iocinera, phasianarum et pauonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Parthia usque fretoque Hispanico per nauarchos ac triremes petitarum commiscuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 2:3)
arrectisque fremit cervicibus alte 'alte arrectis cervicibus fremit', non 'alte fremit', aut 'alte luxurians'. quidam sane 'cervicibus' plurali numero secundum veteres dictum volunt, et Hortensium primum singulari numero 'cervicem', unde Ciceronem cerviculam illum iactaturum tradunt dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)
balearis fundae Hispanicae, ab insulis Balearibus, ubi inventa est funda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3091)
18. Continuata mutationum humani generis orbisque celeritas hodie coniungitur cum augmento modulationum vitae et laboris, in illa quam in Hispanico sermone quidam “rapidación” appellant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 26:1)
deinde dum ferit cerviculam percussor ense, docta mulier psallere hymnum canebat carminis Davitici:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1353)
cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 327:1)
Asseribus dispositis tum tomice ex sparto hispanico harundines graecae tunsae ad eos, uti forma postulat, religentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장5)
supra autem cerviculam eius coagmentata arcula sustinet caput machinae, qui graece κανω`ν μουσικόσ appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION