라틴어 문장 검색

quibus rebus vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:4)
quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad , vero formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad virtutem viam deliget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 79:2)
quicquid honeste fit, una virtus facit, sed ex consilii sententia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:7)
Haec vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 16:1)
Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum, nulla non virtus laborabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 22:1)
Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 19:2)
Non est ergo M. Catonis maius bonum honesta vita quam mors honesta, quoniam non intenditur virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 16:3)
resistentibus aerarii praetoribus subvenit Caesar pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens, quam virtutem diu retinuit, cum ceteras exueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장5)
Vbi haec atque talia velut in commune disseruit, complectitur uxorem et paululum adversus praesentem fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장1)
honeste, id est cum virtute, vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 37:7)
Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi in altero non habent locum.
(세네카, 행복론, Liber V 57:3)
durae semper virtutis amator, Quaere quid est virtus, et posce exemplar honesti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:33)
Mors honesta est per illud, quod honestum est, id est virtus et animus extrema contemnens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:5)
actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus, maximae autem sunt primum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioque rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum prudens, temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno verbo complexi omnia honesta dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:2)
quicquid enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION