라틴어 문장 검색

negante eo destinatos magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 31장 1:2)
Et vulgare de quo loquimur et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:4)
26. Quartam honorum cupido, ut plebei quoque magistratus crearentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 11:3)
qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis sedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 449:1)
in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi viam ad ceteros honores aperirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 365:1)
acciderat autem, ut is legem de iure magistratuum ferens eo capite, quo petitione honorum absentis submouebat, ne Caesarem quidem exciperet per obliuionem, ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 28장 3:1)
magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestent, ita ad omnia quae dura atque aspera essent subeunda duces debere esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 499:1)
in magistratu erat qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua vim ac ius magistratui quem gerebat dempsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 162:2)
et honoribus perfunctos an iuvenes, privatos an e magistratibus?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장8)
nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti posse, iis qui nati in spem honorum erant honores detrectantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 90:1)
Haec ipsa res, quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoresque et venales in vicem facti quaerimus non quale sit quidque, sed quanti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 10:1)
ad securitatem ergo posteri temporis in magno negotio habuit obligare semper annuos magistratus et e petitoribus non alios adiuuare aut ad honorem pati peruenire, quam qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 2:1)
"honos deinde stemmati accedit novus et splendor ingens ut magistratus venit, si confitendi nominis testem probum signent inusta ferri et ignis vulnera et vim dolorum mors sequatur inclyta."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.147)
GAUDIUM majus, ex magistratus summi abdicatione, cepit Washingtonius, quam alii ex honoribus summis percipere potuissent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.8)
simul divum templis indicit honorem apud maiores nostros mos fuit, ut magistratus post res serias quae consulto peragebantur in fine actus adderent 'diis honorem dico', vel alio modo 'hinc ad deos', quod poeta, amator antiquitatis, subtiliter docet;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6321)

SEARCH

MENU NAVIGATION