라틴어 문장 검색

utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 61장 2:2)
cum quodam die muneris essedario Porio post prosperam pugnam seruum suum manumittenti studiosius plausum esset, ita proripuit se spectaculis, ut calcata lacinia togae praeceps per gradus iret, indignabundus et clamitans dominum gentium populum ex re leuissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus aut praesenti sibi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 3:3)
Anchisa bene, cum Veneri libidinem non obicit, dicendo coniugium maiorem honorem Anchisae tribuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4751)
hominum vero ideo, quia bona Iovis inradiatio honores hominibus tribuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 188)
cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
Quibusdam ex iis tribuitur aliquid honoris, quibusdam multum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 114:2)
nobis tamen eis necessc est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione ualcant multiplicius insudare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:3)
Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장10)
et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:23)
Imperator vero magnum gavisus est gaudium, honorem dignitatis eorum tribuit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1414)
Magnus inter intimos habuisset, quodque defuncto Theophani caelestis honores Graeca adulatio tribuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장7)
nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장9)
quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:3)
Cui cum multum adulescens discendi causa temporis tribuissem, posteaquam honoribus inservire coepi meque totum rei publicae tradidi, tantum erat philosophiae loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicae temporibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 5:2)
ego enim, D. Bruto liberato cum laetissimus ille civitati dies inluxisset idemque casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION